monumenta.ch > Ambrosius > 84
Ambrosius, De Helia et ieiunio, § 83 <<<     >>> § 85

§ 84 SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 ..... quid negas adhuc esse temporis? omne tempus oportunum ad indulgentiam.
2 si aurum tibi offeram, non mihi dicis: cras ueniam, sed iam exigis.
3 nemo differt, nullus excusat: redemptio animae promittitur, et nemo festinat.
4 Iohannes in paenitentiam baptizabat, et omnis Iudaea conueniebat: Christus baptizat in spiritu, Christus gratiam dispensat, et cum fastidio conueuitur.
5 typum baptismatis demonstrauit Helias et caelum aperuit, quod fuit clausum tribus annis et sex mensibus.
6 quanto maiora munera ueritatis sunt! aperuit utique caelum non pluuia descendens, sed ascendens gratia; nemo enim nisi per aquam et spiritum ascendit in regnum caelorum.
7 clauserat caelum hominibus perfidia, sed aperuit fides.